- SIMULATRIX
- SIMULATRIXapud Papin. Statium Theb. l. 4. v. 551.---- Aeaeo simulatrix littore Circe:Scaligero ad Ceirin et Io. Meursio ad Plautum, saga est; atque ita Veteribus incantatrices ac sagas dictas esse, confirmat Salmas. Not. ad Spartian. in Hadriano, c. 25. quod multa per simulationem in Magicis sacris fierent. Barthio vero sic appellata Circe est, quod, cum naturam humanam incantationibus sus in ferinam convertere non posset, in formas saltem ac simulacra ferarum homines mutaverit. Virg. Aen. l. 6.----- Formae magnorum ululare luporum.Quos hominum ex facie Dea saeva potentibus herbisInduerat Circe in vultus et terga ferarum,Vide eum Animadversion. ad Stat. d. l. Adde Salmas. ad Tertulliani Pall. c. 4. et quae dicta super voce Lenae, item Saga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.